RAMISES

RAMISES
RAMISES
Rex Aegypti (cuius aetate captum est Ilium) Obeliscum fecit 49. cubitorum, et alium longitudine undenis pedibus, per latera cubitis quatuor, quem fecisse dicuntur viginti hominum milia. Cuius operis admiratione factum est, ut cum Syenen oppid. expugnaret Cambyses rex, ventumque esset incendium ad crepidines Obelisci, exstingui ignem iuberet, molis reverentiâ. Rhamses, legendum, vel Ramses, ut est apud Plin. l. 36. c. 8. Hunc forsan intelligit Cornel. Tacitus, Annal. l. 2. c. 60. ubi sacerdos Aegyptius Germanico narrat. regem Rhamsen, Libyâ, Aethiopiâ, Medisque et Pdersis ac Bactrianâ, et Scythiâ potitum, quasque terras Syri, Armenii, et contigui Cappadoces colunt, etc. haec literis Aegyptiis ibi scripta in Obeliscis: de quibus Amm. Marcellin. l. 17. Idem forsan est Rampsinitus apud Herodotum in Euterpe. Vide supra ubi de Lateranensi et Pamphilio Obelisco.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • OBELISCUS — I. OBELISCUS in medio Circi centro inter utrasque metas fuit positus: de quo vetus Epigrammatis Auctor de Circensibus, Et medius centri summus obliscus abit. Tres obelisci vero ab una basi surgentes in qualibet meta, ut ex nummis patet. Graeci,… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • RAMSES — vide RAMISES …   Hofmann J. Lexicon universale

  • RHAMSES — Aegypti Rex potentissimus, in Thebanorum Regum serie LVI. eorum, qui toti Asiae imperitârunt, secundus, successit patri Sesostri seu Sethosi: Herodoro Rhampsinitus, Africano Ρ῾αψάκης. Cum exercitu 700000. militum egressus Lybiâ Aethiopiâ,… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”